logo

Schola

"Quidquis agis, prudenter agas et respice finem!"
Ovidius Schola nostra Anno MCMXCI in urbe Malbork condita est. Nomen scholae Team Scholarum Secondary No 2 est. Schola in pulchro aedificio locata est. Circum scholam pulchri flores et veteres arbores crescunt. In andronibus scholae nostrae aquaria et terraria sunt in quibus varia animalia vivunt. Discipuli cum magistro disciplinarum naturalium animalia curant. Nunc schola habet: cricetos, cuniculos, testudines, ranas, pisces, serpentes. Gaudemus nos iguanam et caimanem crocodilum habere. Scholam nostram et animalia nostra discipuli ex aliis scholis et liberi visitant. Apud scholam magna et pulchra aula gymnastica aedificata est.

Scholae nostrae discipuli summum bonum sunt.

Scholam nostram frequentant quoque discipuli, qui varia anomalia corporum habent. His discipulis magistri maximo modo auxilium ferunt. In nostra schola omnes discipuli a peritis et prudentibus magistris docentur. Invitamus ad discendum in schola nostra.









Stronę utworzono przy pomocy Adobe Dreamweaver CS5

Webdesigner
Krystian Wdowiak